monumenta.ch > Hieronymus > sectio 362 > sectio 12 > 1 > sectio 201 > sectio 412 > sectio 52 > sectio 19 > sectio 146 > 9 > sectio 6 > sectio 11 > sectio 116 > sectio 209 > sectio 2 > 2 > sectio 222 > sectio 1 > sectio 131 > 46 > 3 > 15 > sectio 72 > sectio 34 > sectio 76 > sectio 31 > sectio 40 > sectio 124 > sectio 21 > sectio 6 > 23
Ambrosius, Epistolarum classis I, 20, 22. <<<     >>> 24.

23.

1 Si haec tyrannidis videntur, habeo arma, sed in Christi nomine: habeo offerendi mei corporis potestatem.
2 Quid moraretur ferire, si tyrannum putaret? Veteri iure a sacerdotibus donata imperia, non usurpata: et vulgo dici quod imperatores sacerdotium magis optaverint, quam imperium sacerdotes.
3 Christus fugit, ne rex fieret (Ioan. VI, 15).
4 Habemus tyrannidem nostram.
5 Tyrannis sacerdotis, infirmitas est: Cum infirmor, inquit, tunc potens sum (II Cor. XII, 10).
6 Cavere tamen ne ipse sibi tyrannum faceret, cui Deus adversarium non excitavit.
7 Non hoc maximum dicere, quod tyrannus ego sim Valentiniani, qui se meae legationis obiectu queritur ad Italiam non potuisse transire.
8 Addidi quia numquam sacerdotes tyranni fuerunt, sed tyrannos saepe sunt passi.